라틴어 문장 검색

orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장2)
pugnabaturque in angustiis ambigue donec Germani transnatantes terga Labeonis invasere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장3)
simul e mole, quam eductam in Rhenum rettulimus, Bructerorum cuneus transnatavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장3)
Civilis dum fugientis retentat, agnitus petitusque telis relicto equo transnatavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장6)
Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 4:1)
ex quibus Cloelia inventa occasione transnatavit fluvium et Romam reversa est, redditaque rursus est, pacis lege eam Porsenna repetente.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64615)
Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION